- PHARMACOPOLAE
- PHARMACOPOLAEhodie dicuntur, qui non tantum simplicium medicaminum instituram exercent, sed etiam ex praescripto Medicorum antidotos miscent ac remedia conficiunt, longe diversi proin ab iis, quos Pharmacopolas vocavit Antiquitas. Nulli enim olim earum tentum mercium, quae ad Medicinam facerent, institores fuêre; verum Ῥωποπῶλαι, quidquid Medicis, Tinctoribus, Pictoribus et Myrepsis conducebat, habebant promercale. Sed nec simplicium medicamentorum videntur propolae fuisse: verum ipsi miscebant remedia ac venditabant: contra venena praecipue ac δηλητήρια opem atque operam suam polliciti. Martianus Cappella l. 4. Haec autem ex arenisanhelantis Libyae adducitur, quod et capillitium implexum docet et amicitia venenorum, aut fidendum Pharmacopolam esse Marsicae nationis. Cato apud A. Gellium, Itaque auditis, non auscultatis, tamquam pharmacopolam: nam eius verba audiuntur, verum ei se nemo committit, si aeger est. Maximus Tyrius Orat. 10. Μιμεῖταί που καὶ φαρμακοπώλης ἰατρὸν, καὶ συκοφάντης ῥήτορα καὶ σοφιςτὴς φιλόσοφον, Imitatur etiam Pharmacopola Medicum, et sycophanta Rhetorem et Sophista Philosophum. Quibus simile fuit Medicorum Circulatorum genus, quos Graeci Περιοδευτὰς appellabant, nunc Charlattani et Saltimbanci Gallis appellati, de quibus diximus in voce Periodeuta. Sed et Theriacorum propolae, vel, ut vulgus loquitur, Theriaclatores iidem cum Veterib. Pharmacopolis. Nam Φάρμακα priscis dicta, herbae omnes ac species virtute aliquâ aut potentiâ praeditae, sive illa iuvaret, sive noceret ac necaret: Quas qui vaenales habebant, proprie dicti Φαρμακο πῶλαι. Scholiastes Aristophanis in Nubibus, Φαρμακοπῶλαι κυρίως οἱ τὰ φάρμακα πιπράσκοντες, τά γε λυσιτελοῦντα καὶ τὰ θανάσιμα. Unde ille versus Poetae.Φάρμακα πολλὰ μὲν ἐςθλὰ μεμιγμένα, πολλὰ δὲ λυγρὰ.Et φαρμα μώδεις τόποι, Theophrasto loca, in quibus plantae aliquâ facultate Medicâ pollentes nascerentur. Imo et plantas ipsas φαρμακώδεις appellat idem, quae Medicinae conducerent; Δυνάμεις alibi τὰ φάρμακα vocans, Unde recentiorum τὰ δυναμηρὰ, Droguas Galli appellant. At Pharmaca, composita etiam medicamenta: Hinc Graecis Pharmacopolae, qui simplicia ac composita populo vendebant. Hi in Foro totos dies considebant, cum suis vasculis, pyxidibus et cistis, nec nisi sero domum revertebantur. Apollonius de Pharmacopola, εν τῇ ἀγορᾷ καθήμενος καὶ εὐκ ἐξανέςτη ἀπὸ τῶ σκευῶν: Φαρμακοτρίβαι quoque appellati, quod miscerent ac tererent antidotos: quibus iungit τοὺς ᾽Ριζοτόμους Theophrastus l. 9. quô nomine dicti sunt, qui simplicia tantum medicamenta vendebant herarum ac radicum, quas ipsi conquirebant et colligebant etc. Coeterum apud Seplasiarios omnis ὕλη Ἰατρικὴ prostabat. Inde emebant Medici, quorum munus olim fuit, non solum praescribere remedia, sed etiam manu facere. Emplastra tamen et collyria iam facta plerique a Pharmacopolis mercabantur, qua de re graviter Plinius conqueritur l. 34. c. 11. Vide supra, ubi de Medicamentariis. Id quod hodieque fit; obtinuitque iam passim extremis Graeciae temporibus. Olympiodorus in Gorgiam Platonis, Ο῾ μὲν ἰατρὸς ἐπιτάττει, ὁ δὲ πημεντάριος διακονεῖ τὰ πρὸς τὴν χρεῖαν ἐυτρεπίζων, Medicus quidem praecipit, at Pimentarius ministrat et quibus opus est, praeparat. Ubi πημεντάριον vocat, quem nos hodie Pharmacopolam vel Apothecarium, ut infra videbimus. Vide Salmas. ad Solin. p. 1050. et seqq.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.